- CYANEAE
- CYANEAEinsulae duae, sive potius scopuli ad os Thratii Bospori, prope pontum Euxinum, modicô spatiô inter se distantes. Una Europae, in Thracia, iuxta Punicum promontor. Altera Asiae, in littore Bithyniae, prope Ancyraeum promontor. Baudrand; Unde factus est locus Poetarum fabulis, qui Cyaneas inter se concurrere tradiderunt, quod ex adverso intrantibus geminae cernebantur, nave vero paululum in alterum latus deflexâ, una tantum videbatut. Apollonius, Argon. l. 2.Κυανέας ὄψεςθε δύω ἁλὸς εν ξυνοχῇσι,Τάων οὔτινα φημὶ διαμπερὲς ἐξαλέαςθαι,Οὐ γάρ τε ῥίζησιν ἐρήρεινται νεάτῃσιν,Α᾿λλὰ θαμὰ ξυνιᾶσι εναντίαι ἀλλήλῃσινΕ᾿ις ἓν, ὕπερθε δὲ πολλὸν ἁλὸς κορθύεται ὕδωρΒραςςόμενον. ----Dionysius, v. 144.Κυανέας ὅθι μῦθος ἀναιδέας εἰν ἁλὶ πέτραςΠλαζομένας, καναχηδὸν ἐπ᾿ ἀλλἡλῃσι φέρεςθαι.Val. Flac. l. 1. Argonaut. v. 60.------ Certus Scythicô concurrere PontôCyaneas.Idem, l. 4. v. 562.---- Errantesque per altumCyaneas, ---- ----Ovid l. 1. Trist. El. 9. v. 33.Haec precor evincat, propulsaque fortibus austrisTranseat in stabiles strenua Cyaneas.Nic. Lloydius Vide Symplegades.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.